: Annales Veronenses antiqui

30


diluvium in finibus Veneciarum et Ligurie seu cunctis regionibus
Ytalie, quale post Noe tempora creditur non fuisse. facte sunt
lavine possessionum seu villarum, hominumque pariter et animantium
magnus interitus. destructa sunt itinera et vie dissipate.
tunc Athesis fluvius excrevit, ut circa bassilicam Beati Zenonis,
que extra Veronensis urbis muros sita est, usque ad superiores
fenestras aqua pertingeret, licet, sicut beatus Gregorius post papa
scripsit, in eadem basilica minime introivit. urbis quoque eiusdem
Verone muri ex parte aliqua eadem sunt inundatione subrupti.
facta est hec inundatio sextodecimo kalendas novembris. sed tante
coruscationis tonitrua fuerunt, quante vix fieri estivo tempore solent.
post duos quoque menses eadem (sic) urbis Verone magna
pars incendio concremata est.
4.
.MLXXX[X]VIIII. Pontifices.
[A] Hoc tempore capta est civitas Ierusalem a Paganis.
5.
.M. nonagesimo .VI. Pontifices.
[A] Cometa stella apparuit. his temporibus capta est civitas
Antiochia a Christianis.

Torna all'inizio