Paulus Diaconus: Historia Langobardorum

Pag 56


resoluti cuncti quiescerent, subito super eos Vulgares inruentes, plures ex eis sauciant,
multos prosternunt, et in tantum per eorum castra debachati sunt, ut ipsum Agelmundum
regem interficerent eiusque unicam filiam sorte captivitatis auferrent.
17. Resumptis tamen post haec incommoda Langobardi viribus, Lamissionem,
de quo superius dixeramus, sibi regem constituerunt. Qui, ut erat iuvenili aetate fervidus
et ad belli certamina satis prumptus, alumni sui Agelmundi necem ulcisci cupiens, in
Vulgares arma convertit. Primoque mox proelio commisso, Langobardi hostibus terga
dantes, ad castra refugiunt. Tunc rex Lamissio ista conspiciens, elevata altius voce,
omni exercitui clamare coepit, ut obprobriorum quod pertulerunt meminissent
revocarentque ante oculos dedecus, quomodo eorum regem hostes iugulaverint, quam
miserabiliter eius natam, quam sibi reginam optaverant, captivam abduxerint. Postremo
hortatur, ut se suosque armis defenderent, melius esse dicens, in bello animam ponere
quam ut vilia mancipia hostium ludibriis subiacere. Haec et huiuscemodi dum vociferans
diceret, et nunc minis nunc promissionibus ad toleranda eorum animos belli certamina
roboraret; si quem etiam servilis conditionis pugnantem vidisset, libertate eum simul
cum praemiis donaret: tandem hortatu exemplisque principis, qui primus ad bellum
prosilierat, accensi, super hostes inruunt, pugnant atrociter, et magna adversarios clade
prosternunt; tandemque de victoribus victoriam capientes, tam regis sui funus quam
proprias iniurias ulciscuntur. Tunc magna de hostium exuviis praeda potiti, ex illo
iam tempore ad expetendos belli labores audaciores effecti sunt.
18. Defuncto post haec Lamissione, qui secundus regnaverat, tertius ad regni
gubernacula Lethu ascendit. Qui cum quadraginta ferme annos regnasset, Hildehoc
filium, qui quartus in numero fuit, regni successorem reliquit. Hoc quoque defuncto,
quintus Godehoc regnum suscepit.
19. His temporibus inter Odoacar, qui in Italia per aliquot iam annos regnabat,
et Feletheum, qui et Feva dictus est, Rugorum regem, magnarum inimicitiarum fomes
exarsit. Qui Feletheus illis diebus ulteriorem Danubii ripam incolebat, quam a Norici

Torna all'inizio