Postea vero dixit rex coruorum illi coruo consiliario suo:
Miror quomodo tamdiu potuisti morari cum sturnis et cum
illis conuersari. Dicunt enim sapientes quod morsus serpentis
et vstio ignis tolerabiliores sunt conuersatione malignorum
et societate impiorum. Et respondit ei coruus dicens:
Verum est sicut dicis, domine rex; verumtamen vir prudens
cohabitans aduersariis suis oportet vt patiatur vniuersas tribulationes
et loquatur quod ipsis placet, et asperitatem verborum
ipsorum sustine[a]t vultu placabili, responsum dans
vnicuique ad placitum; et cum ipsis se gerit pacifice, et
parat suum humerum ad sustinendum omnia onera verborum
suorum aduersariorum que sibi sunt peiora transuorantibus
sagittis, sicut facit sapiens eger qui sumit tyriacam
amaram propter sui effectum medicationis quem postea
ex ea percipit.
Et dixit rex coruorum: Annuncia mihi nunc quomodo
erat scientia sturnorum et ipsorum prudentium. Et ait
coruus: Apud nullum eorum reperi consilium et intelligentiam
nisi apud vnum qui regi consulebat me perdere, et pre
nimia eorum fatuitate, ignorantia et stulticia de suis dictis
non curauerunt, nec considerauerunt me esse maiorem
omnium et tuum consiliarium, nec dubitauerunt me posse
contra eos mouere argumenta, et despicientes consilium eius
non respexerunt vltima dona. Dicitur autem quod quicumque
inuenit suum aduersarium in magna dignitate et
honorabili statu apud eius socios, debet se preseruare ab eo
et ipsum timere, sicut timendum est de serpente in quo quis
nunquam debet confidere. Et ex multa eorum stulticia non
celauerunt mihi eorum secreta, nec se a me preseruauerunt.
Dicitur autem quoniam oportet vnumquemque preseruare se
ab omni re dubia et cauere sibi in suo consilio ab omni qui
suspectus redditur in oculis eius, et quantum potest suum
fugiat inimicum, nec accedat ad ipsum, nec intret in aquam
|
|