Salimbene de Adam: Cronica

Pag 688


Et ideo expulerunt eum nobiles, quia bene recuperabat iura communis
et bene tenebat iustitiam. Ideo dicit Iohannes Crisostomus:
«Mali bonos videre non possunt».
De commendatione iuditii et iustitie.
Nota quod de Deo dicitur, II Paralipo. XIX: Non est enim
apud Dominum Deum nostrum iniquitas nec personarum acceptio
nec cupido munerum. Ideo Iob XXXIIII: Qui non accipit personas
principum nec cognovit tyrannum, cum disceptarent contra
pauperem. Item Prover. XVIII: Accipere personam impii in iuditio
non est bonum, ut declines a veritate iuditii. Item Prover.
XXVIII: Qui cognoscit in iuditio faciem, non bene facit, iste et
pro bucella panis deserit veritatem. Item Prover. XXI: Gaudium
est iusto facere iuditium et pavor operantibus iniquitatem. Item
Prover. XVII: Non est bonum damnum inferre iusto nec percutere
principem qui recta iudicat.
Quod pars Guelforum rediit in Florentiam et expulit Ghibilinos. Et dominus
Karulus obsedit Podium Boniçi.

Porro, millesimo supraposito, pars Guelforum de Florentia rediit
in Florentiam, et postmodum expulerunt Ghibilinos extra dictam
civitatem. Et eodem anno dominus rex Karolus obsedit Podium
Boniçi et stetit ibi in obsidione per magnum tempus, et per concordiam
habuit dictum castrum. Et ibi obiit uxor eius. Et hoc fuit
sequenti millesimo.
De bello Saracenorum cum Christianis in Hispania facto.
Item, MCCLXVI, quam plurima multitudo Saracenorum ex
Affrica per angustum mare transiens in Hispanias adiuncti sunt
Saracenis, et in Hyspania magnam plagam in Christianos exercuerunt,

Torna all'inizio