Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 244

Liber III


quae quidem quo modo aut invenienda aut collocanda sint, magna ex parte natura ipsa docebit, atque ad locos illos filo quodam et ordine orationis quasi manu ducet. Non enim haec tam ab arte, quam ab ingenio ac natura ipsa, meo iudicio, proficiscuntur. Nullis enim praeceptis, nullo artificio tradi potest, quo loco unamquamque figuram disponere et collocare conveniat. Huc accedit, quod in sermone etiam quotidiano et communi lingua illiterati homines non illis modo quae arte traditae sunt, sed aliis quoque et multo pluribus, nullo docente, utuntur. Quod quum ita sit, fatendum est aut haec a natura, non ab arte proficisci aut homines cum arte nasci. Quod quidem, quum stultissimum sit, illud profecto sequitur, haec a natura primum profecta esse, deinde a doctissimis viris observata et quia conferre ad dicendum videbantur, in artem praeceptionemque redacta. Observaverunt autem haec primum Graeci, eaque in artem et praecepta redigentes, suis nominibus appellavere. Nobis, quibus illa adhuc incognita atque inaudita erant, maiora ac difficiliora ob nominum novitatem videbantur. Nostri deinde illa scribentes atque omnia ad patrium, hoc est Romanum sermonem revocantes, latinis vocabulis nominavere. Sed qui parum periti linguae graecae sunt, alia putant ese quae graece audiunt, alia quae latine,

Torna all'inizio