Qui caneret solem ac lunam, stellantiaque arva 
Scinderet, et volucri celum sulcaret aratro;     
Qui vivos plectro lapides aptaret ovili, 
Colle sub aonio funeste ad pabula ripe; 
Quique palestrica et pictor, primoque sub evo 
Cantor, ad extremum cursorque aucepsque fuisset; 
Quique illi fesso tandem et dormire paranti  
Ex levibus calamis pulvinar stravit amenum; 
Quique, truces cantu solitus mulvere leones, 
Iustitia et cithara insignis, venerabilis annis, 
Incola silvarum primus, quem Trachia vidit 
Aeriam dulci Rodopen dum voce moveret,  
Precipitem fidibus blandis dum sisteret Hebrum. 
Huic duo per montes auritaque rura canenti 
Perpetui comites; dextre germanus inheret, 
Filius at leve; tegit illum linea vestis, 
Iste, sacer musis, plenum de fonte reposto   
Atque pium cratera patri porgebat anelo. 
Inde canum pecudumque fuit volucrumque ferarumque 
Arguti frigis ad numeros spectare choream; 
Denique Graiorum latebras, Asieque vireta, 
Hebreosque graves et carmine trita minaci  
Gramina Iordanis peregrinaque nomina lustrans, 
Mollia rura Arabum, salis indiga, ditia mellis, 
Affixusque oculis animoque intentus ubique, 
Vidi alios atque inde alios. Non omnia passim 
Visa sequor. Vidi sicula regione creatum,     
Ac sotios, quibus horridulum cantare voluptas 
Prima gregem, latebrisque minas vitare leonum; 
Quique alios supra tenet ortum a carmine nomen;
  |  
  
140 
  
  
  
  
145 
  
  
  
  
150 
  
  
  
  
155 
  
  
  
  
160 
  
  
  
  
165 
  
  
 
  |