Remigius Florentinus (Remigius Girolami): De peccato usure

658


corporalis cui opponitur malum pene. Item pena hominis mali excedit delectationem
eius et extensive et intensive. Extensive autem et secundum quantitatem
discretam et secundum continuam. Discretam quidem quia delectatio
ipsius est tantum in corpore sensualiter, set pena est in corpore sensualis
et in anima intellectualis. Unde Ib. XX << Cum satiatus fuerit >> scilicet
delectatione peccati << artabitur >> scilicet in corpore << et estuabitur >> scilicet
in mente << et omnis dolor irruet super eum >> . Et Rm. II << Tribulatio et
angustia in omnem animam hominis operantis malum >> . Et Jr. II << Scito
et vide quia malum et amarum est reliquisse te dominum deum tuum >> .
Item excedit secundum quantitatem continuam, quia sicut dicit Augustinus
Super Iohannem << Voluptas transit, peccatum non transit, preterit
quod delectabat, remansit quod pungat >> . Item pena hominis mali excedit
delectationem eius intensive, quia pena illa opponitur delectationi hominis
secundum quod homo est, cum sit in anima rationali per quam homo est homo
et habet naturam humanam. Hec autem excedit omnem delectationem
que potest esse in homine. cum delectatio consurgat ex coniunctione
convenientium nature dilectantis, secundum Avicennam et philosophum in
VII Ethic. Delectatio autem hominis mali non convenit ei secundum
quod habet naturam, set secundum quod convenit cum brutis in sensualitate.
Et ideo pena eius omnino excedit delectationem cum sit maxima penarum
istius mundi. Unde bene dictum est Ib. XX << Omnis dolor >> idest completus
dolor << irruet >> scilicet habunde << super eum >> et Apoc. XVI << Angelus
effudit fialam suam >> idest delectationem corporalem << et factum est
vulnus pessimum super omnes qui habebant caracterem bestie >> idest ymaginem
culpe Unde Salomon penam peccatoris Prov. XII assimilat
functioni gladiali << Dominus gladio pungitur consciencie >> . Et Eccles. VII
dicit ipsam excedere penam mortis << Inveni >> inquit << amariorem morte
esse mulierem >> idest peccatum carnale. Ergo multo magis peccatum spirituale
quia ut dicit Gregorius << peccata carnalia sunt maioris infamie et
minoris culpe >> Et Proclus in libro De decem questionibus circa Providentia
questione VII dicit ipsam excedere omnem aliam penam huius mundi.
<< Et enim >> inquit << le conscium remorsionum ipsis causa ens importabilis
et induratum malum verax inducit supplicium, ita ut lateat
cum ipsi puniantur punitione dupla quam illi qui puniuntur mox
post peccata ut michi videtur >> . Et David assimilat eam pene infernali
dicens << Descendant in infernum viventes quoniam nequitie in habitaculis

Torna all'inizio