ab eo protinus ut sibi ad evadendum tanti reatus periculum
consultum preberet exactus est. Accersitis igitur Marino
et Romualdo, hoc sibi communi iubetur sententia, ut seculum
simul cum ipso quem per nefas invaserat ducatu relinqueret,
et quia ad alienę dominationis arcem iniuste proruperat,
ipse se alienę potestatis dominio subiugaret. Ille
autem homo nimirum in potestate positus, quia conversionem
suam manifeste facere ausus non est, tutum putavit hoc
utendum esse consilio. Imminente igitur festivitate sancti
cuiusdam martyris, ex cuius vocabulo basilicam in propria possessione
adhuc privatus habuerat, illuc pridie uxorem suam premisit,
ipse quasi mox secuturus, hoc ei precipiens ut et
|
1
5
10
|