Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

333


ecclesiam Portus Venerij consecravit. restitutus igitur
in sua sede, Innocencius Cornetum ivit et ibi inter Ianuenses
et Pisanos pacem fecit, ubi consistens pro Syro episcopo Ianuensi
misit et ibi eum archiepiscopum fecit et insignia archiepiscopalia
sibi dedit, scilicet anno Domini .Mo.C.XXXIII. tres quoque
episcopatus in insula Corsice, scilicet Maranenses, Nebiensem et
Acciensem sibi supposuit. duos autem episcopos in partibus istis,
scilicet Bobiensem et Bruniacensem, in suffraganeos ei dedit.
nam episcopum Albinganensem archiepiscopo Ianuensi supposuit
Alexander tercius. Naulensem vero supposit Innocencius.
.IIIIs. tempore huius archiepiscopi, scilicet anno

Torna all'inizio