Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 264


«Hic quaeri potest, utrum haec libertas qua quis liber est ad malum, sit libertas
arbitrii». Sciendum est, quod si libertas dicat facultatem ipsius potentiae, sic
eadem est libertas arbitrii et a peccato et a iustitia; quae quidem per illa, sicut
per quosdam habitus, disponitur. Si autem dicat facultatem habitus, tunc alia
libertas est a peccato et a iustitia, et utraque superadditur libertati arbitrii,
sicut habitus potentiae. Unde secundum aliquid utraque opinio verum dicit.
«Liberius est ad malum, quod per se potest, quam ad bonum, quod, nisi gratia
liberetur et adiuvetur, non potest». Videtur hoc esse falsum: quia, ut dictum est,
ad malum non est libertas, nisi secundum quid; et quod est simpliciter, est magis
eo quod est secundum quid. - Et dicendum, quod haec comparatio non attenditur
secundum proprietatem libertatis; quia libertas ad bonum magis est libertas
quam libertas ad malum: sed attenditur secundum sufficientiam liberi arbitrii,
quod quidem per se in quodlibet malum potest, non autem in quodlibet bonum.

Torna all'inizio