Dancus rex: [Liber de natura falconum]

Pag 54


capite civitatis, et mandavit quod volebat scire de falcone.
Quando [Danchus] audivit, risit de eo quod dicebat et
multum placuit ei, et mandavit ut ad se veniret et fecit venire
in cameram suam. Camera erat bona et pretiosa et de
omnibus odoribus plena, et celum camere erat pictum de tantis
mirabilibus que non potera[n]t numerari sicut stellas celi,
et parietes et fundamenta era[n]t mirabiliter ornata, et
lectus erat de avolio blanco et corde erant de betiia silvaticha
que vocatur onzia, et erat coopertum de una cultra de
palio quod vocatur siarimatico ke medium faciunt ex una
parte maris, et desuper jacebat rex Danchus. Et fecit
venire Galicianum in camera[m] sua[m], et quando vidit,
sedere fecit super lectum suum, et quando vidit camaram sic
pictam, fuit miratus multum. Rex Danchus querebat
sapienter, sicut facere debet, quare placuit ei venire ad eum.
Rex Galicianus sapienter respondit sicut rex: " Ego veni
ad te videre et audire si est verum quod homines dicunt quod
tu scis sapiencior aliis sicut audivi, quia tu facis artem
unam de qua es multum curialis, quia facis unum ocelum
capere alium, et ego volo esse tuus discipulus. "
Et quando audivit, risit et dixit: " Placet mihi quod sis
meus discipulus. Veni cras mecum, et videbis quid faciunt mei
oceli. "
In alio vero die iverunt in canpum, et vidit volare et
placuit ei dictum et plus factum. Et dixit sibi: "Credo
verbum verum quod audivi ", et cepit mulium obedire ei.
Et quando venit mane, cepit interrogare quid placet.
Respondit rex: " Quidquid vobis placet. "
Dixit Galicianus: " Ego volo remitere omnes meos
homines, et volo manere pro tuo discipulo. "
Respondit Dauchus: " Non sum tantum dignus, sed si
tu habes voluntatem discendi et habes filios, manda mihi eos,
et pro tuo amore dicam omnia que scio et que habere potero. "
Tunc rex Galicianus accepit licentiam et redit in
terram suam, et misit ei filium suum Tanaxium ad curiam
regis Dauci, qui de omnibus rebus erat curialis excepto falcone.

Torna all'inizio