Boncompagnus de Signa: Cedrus

Pag 159


vel in vos tanquam in contumaces canonicam sententiam
proferemus.
Promulgatur interdicti sententia, et statuitur terminus
ultra quem contumaces sunt exconmunicati.
Propter inobedientiam et contumaciam vestram in vos
interdicti sententiam promulgamus, statuentes quod si usque
ad talem terminum ad exhibendum caucionem iudicio sisti non
veneritis sitis exconmunicacionis vinculo innodati, quam
exconmunicacionem auctoritate summi pontificis faciemus
per circumpositas ecclesias promulgari.
Notula de huiusmodi materiis inveniendis.
In huiusmodi quippe materiis tanta posset fieri extensio
perorrandi, quod ipsa prolixitas fastidium generaret. nam
huiusmodi littere originem habent a iure canonico et civili.
Unde orator inspicere debet, quando causa fuerit appellacione
remota conmissa vel sine appellacione, aut qualiter
fuerit super principalibus et accessoriis appellatum.
Consideret etiam causarum varietates, diversitates negociorum,
tergiversaciones, machinaciones, fraudes et dolos
parcium.
Et si non fuerit instructus in iure, interroget subtilius
indices delegatos et assessores, quorum auctoritate atque
consilio sunt queque singula pertractanda.
Item queruntur aliquando salaria post contestacionem
litis pro iudicibus, assessoribus, notariis, nunciis. super
quibus et aliis principalibus et accessoriis ultra sufficientiam
in canonico iure tractatur.
3. Titel de literis que fiunt pro testibus
cohercendis.
Mandant iudices delegati aliquibus, ut iurent testimonium
perhibere veritati.
Super causa que vertitur inter tales vestrum testimonium
postulatur. ideoque vobis per presentía scripta mandamus,
quatinus testimonium veritati perhibere curetis.
Littere preceptorie ad illos qui noluerunt testimonium
perhibere veritati.
Credimus quod sine occasione aliqua veritati deberetis
testimonium perhibere. set vos id facere neglexistis.
unde miramur.

Torna all'inizio