Rufinus Sorrentinus: De bono pacis

Pag 138


tractaverat, quantam confusionem, quantum scandalum quantumve periculum
ex hiis postea passus fuerit, Regum non veretur ystoria diffamare.
Porro
cum pax domestica membrum sit civilis pacis, si pax civilis a
domesticis violanda sit, ne civilis pax pereat, erit tunc pax domestica
inter patrem etiam et filium distrahenda, quemadmodum illos scripsisse
legimus, qui de statu reipublice facundius disputarunt.
Ne vero putares domesticam pacem nullam a scriptura canonica laudem
accipere, ideo Ecclesiasticus de ipsa locutus ait: In tribus beneplacitum
est spiritui meo, que sunt probata coram deo et hominibus;
concordia fratrum, amor proximorum et vir et mulier sibi consentientes
.
XVII. De quibusdam accidentibus, per que pax privata turbatur,
et eorum remedio.
Denique duplex pax hec, domestica scilicet et affectu domestico amicata
(hec est ipsa amicitia), hec, inquam, pax quanto est coniunctior, eo
frequentioribus assuevit dissentionibus lacerari, ut verbi gratia iracundia,
verbositate, magis autem susurrio, plus convicio vel improperio et multo
amplius superbia, dolositate ac denudatione mysterii et, quod est super
hec omnia malignius, per mulierem nequam. Que singula sapientis
proverbia notaverunt. Dicitur enim in Parabolis: Homo perversus
suscitat lites et verbosus separat principes
. Item filius Sirac: Susurro et
bilinguis maledictus. Multos enim turbavit pacem habentes
. Item: Homo
iracundus incendet litem et in medio pacem habentium immittet inimicitias
.
Et iterum: Mittens lapidem in volatilia deiciet illa. Sic et qui conviciatur
amico dissolvit amicitiam. Ad amicum etsi produxeris gladium
, ne desperes:

Torna all'inizio