Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 492


ARTICULUS 2
Utrum omnes Angeli mittantur in ministerium.
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod omnes Angeli in ministerium mittantur. Nulli enim dubium est
quin divinae personae excedant omnes Angelos in infinitum. Sed divinae personae
mittuntur, ut Filius et Spiritus Sanctus, ut in 1 lib., dictum est. Ergo multo
fortius omnes Angeli.
2. Praeterea, inter omnes ordines primus ordo est Seraphim. Sed Seraphim
leguntur missi. Isai. 6, 6: «Volavit ad me unus de Seraphim». Ergo videtur quod
multo fortius alii mittantur.
3. Praeterea, apostolus ad Hebraeos intendit probare per ministerium Angelorum,
Christum Angelis maiorem esse, per hoc quod ipse, non sicut minister, sed sicut
verus haeres in domo Dei Patris est. Unde dicit ad Hebr. 1, 14, quod «omnes
sunt administratorii spiritus, in ministerium missi». Sed Christus simpliciter
omnibus Angelis maior est. Ergo videtur quod, secundum intentionem Apostoli,
omnes Angeli in ministerium mittantur.
4. Praeterea, omnes caelestes spiritus Angeli dicuntur. Sed Angelus idem est
quod nuntius. Ergo videtur quod omnes ad exteriora nuntianda mittantur.
5. Praeterea, quod Angeli ministrent nobis, hoc est propter eximiam caritatem
eorum in nos. Sed quanto superiores sunt, tanto maiori caritate fervent. Ergo
videtur quod eis conveniat magis nobis ministrare.
SED CONTRA, secundum Dionysium, haec est lex divinitatis
inviolabiliter stabilita; quod a primis ultima per media perficiantur. Sed inter
nos et primos Angelos sunt medii inferiores. Ergo primorum actio immediate
non pervenit ad nos, sed est per medios secundos.
Praeterea, inter agens et recipiens dicitur esse proportio. Sed recipere divinas
illuminationes proportionatas nobis, et per convenientiam nostrae hierarchiae,
convenit inferioribus Angelis. Ergo videtur quod tantum immediate ipsi ad nos
mittantur.
Solutio
Respondeo dicendum, quod Gregorius istam quaestionem
movet; sed in neutram partem assertive determinat. Quidam vero dicunt, aliquos
Angelos ex officio ad ministerium deputari, ut inferiores; sed quod aliqua
causa extra communem dispensationem exorta, etiam superiores in ministerium

Torna all'inizio