Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 222


non quia lapides illud egerint, sed quia sui progenitores
fecerunt illud, quare sicut communicatio civium civitas
nominatur, sic societas et communicatio personarum habitantium
in una domo domus nuncupari potest. Domus
ergo de qua principaliter intenditur in morali negocio
non est ipsum aedificium, sed est communicatio domesticarum
personarum. spectat enim ad moralem Philosphum,
ut ad oeconomicum, determonare de aedificiis domorum:
quia decet homines habere habitatores decentes
secundum suam possibilem facultatem, non tamen spectat
ad ipsum principaliter determinare de domo, ut nominat
aedificium constructum: sed determinare debet de
domo, quae est aedificium, prout habet ordinem ad domum,
quae est communitas personarum. sicut spectat ad politicum
determinare de ordine domorum, et de constructione
vici, et de fabrica civitatis, ut ordinantur ad communitatem,
et ad politiam civium. Intendimus ergo ostendere
de domo, quae est communitas personarum domesticarum,
quomodo sit communitas prima. Notandum
ergo, quod Primum multiplicer distingui potest. Est
enim primum in opere: et primum in intentione: et est
primum in via generationis et temporis: et primum in
via perfectionis et complementi. Videmus quod ea,
quae sunt ad finem, praecedunt finem in opere et in executione:
sed finis praecedit ea secundum intentionem agentis.
Agens enim primo et principaliter intendit finem.
Verum quia non potest habere finem, nisi per ea, quae
sunt ad finem: modus executionis et operis est contrarius
intentioni et voluntati. Nam intendimus et volumus ea
quae sunt ad finem, intendendo et volendo finem, ita quod
finis est primo volitus et intentus: sed in operando, et
exequendo est econtrario. Nam per opus consequitur
finem, operando ea quae sunt ad finem, ita quod ea quae
sunt ad finem licet sunt potiora et in voluntate et in

Torna all'inizio