magno religiosorum contubernio floruerat monachorum, iam
tunc ab hominibus pene destitutum esse didicisset, consilium incidit
ei, causa pietatis ac munimine civitatis, confessoris corpus
inde auferre, atque infra sue urbis menia cum aliorum corporibus
sanctorum locandum deferre. quod cum eiscopo et civibus rettulisset,
omnibus visum est hoc placuisse. inde pariter ad sancti
Dei tumulum, || cum magna devocione, properare decreverunt,
ab ipso ergo montis ascensu nudis plantis incedentes piis precibus
insistebant. at ubi pervenerunt ad locum, cum diu desideratum
cupiunt perficere opus, prudentissimus princeps devocionis sue
verba sic sancto proferens, inquit :
Maxime confessor, monachorum pastor et abbas,
Insignis meritis, magnis, venerande, tropheis,
Te petimusque tuos, tu confer ce1itus artus,
Tu populos salvans, nobis prece suggere arma.
Auxilium prebens, hostilia vincere castra.
Tunc vox repente illic audita est dicens :
Si nobis, Deus, est promisse auctor salutis,
Si spes et virtus <sit> mors honor vivere Christus.
Nam ego <iam> prorsus nullatenus egredi possum,
Hoc loco manens per longa tempora parens.
Huius ergo sonitu vocis omnes, timore concussi, pariter corruerunt
ad terram, tuncque terremotus factus est magnus, ut ab ipsis abyssi
flatibus non solum tocius ipsius montis, sed et cuncta vicinarum
urbium menia concuterentur. sicque patenter omnibus daretur
intellegi, quoniam divina virtus locum ipsum, ubi confessoris corpus
requiescit, angelicam semper iubet habere custodiam. divine igitur
|
|