Sustinuerunt itaque plerique grassantis barbariae impetum,
propulsare tamen non potuerunt; vindicarunt servitio quidem Ciceronem,
Fabium, Catullum, sed hoc sacra Vestalesque curru in
tutum deferre fuit; docuere rhetoricen, alii aliquanto accuratius
docuere et grammaticen, et hoc in Quirinalem per hostium stationes
cum sacris transire, non nulli latinam edidere historiam aut
graecam in latinum vertere, neque id aliud quam Gallos ex arce
umbone deturbare (erant nihilominus hostes intra moenia), Capitolium
obsidere, finitimos sollicitare, eorum signa longe lateque
vagari: Camillo duce opus erat, qui barbarum acie victum non
solum Urbe sed Italiae etiam finibus eiiceret. Cui igitur summus
|
|