deo hominibus dari posset. Post epulatos, cum matre 			c.87r.a 
adolescentes se dederunt sompno; mane vero – dicit 
Tullius – inventos fuisse mortuos. Simili precacione 
Trophonius et Agamedes usi preallegato loco scribuntur 
a Tullio. Qui, cum Apollini Delphys templum edificassent, 
venerantes deum pro mercede petierunt quod 
homini esset optimum. 3° autem die mortui sunt reperti. 
Quapropter iudicavisse deum Sapiencie crediderunt 
gentes mortem homini esse optimam, quin eciam mortuos 
ad sepulturam prosequi oportere cum cantu plurimarum 
gencium instituta sanxerunt. Subiunxit Tullius 
hanc fabulam de Silleno qui, cum captus fuit a Mida,pro 
sua dimissione docuisse regem non nasci homini longe 
optimum esse, proximum autem quam primum mori. Require 
in eodem li. c. I. Et vere, si mundi varietates aspicimus, 
longinquitas vite sepe est miseriarum gurges, ut 
patet in c. proxime precedenti. Ob quod Traces, ut patet 
in li. Populorum, c. Traces, cum aliquis // in lucem 	c.87r.b 
venit, cum amicis et propinquis domi lugent propter varia  
mala humane vite. At, cum moritur, exultant omnes
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20
  |