Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 644


rationem mali culpae habebit: et quia ex similibus actibus similes habitus generantur,
inde contingit quod habitus ipsi qui ex talibus actionibus relinquuntur,
mali sunt, sicut habitus vitiorum. Passio autem privationem habet, per quam
aliquid in patiente corrumpitur; et talis passio malum poenae dicitur, vel defectus
naturae, in illis in quibus non potest esse culpa nec etiam poena; et quia
nullum accidens potest esse subiectum alicuius quod privative vel positive dicatur,
nisi gratia substantiae, quae ei subiicitur; ideo oportet quod ulterius intelligatur
subiectum huius privationis quae per se malum est, substantia esse,
secundum quod dicitur homo malus, et anima mala. Si autem dicatur malum
per accidens, quia causat talem privationem, hoc potest esse dupliciter: quia
causa privationis debitae perfectionis vel est ex parte materiae, quae est indisposita
ad perfecte recipiendam virtutem agentis, sicut est defectus in monstris,
et in aliis quae ex defectu materiae contingunt: aut est ex parte agentis; et hoc
contingit dupliciter: quia vel agens est coniunctum agenti, in contrarium
perfectionis debitae, sicut ignis adurens et gladius secans; et ex hoc sequitur
malum, quod dicitur poena sensus in sentientibus, in quibus culpa et poena esse
possunt, quia tale agens quod privat perfectionem debitam, eo quod coniunctum
est, sentitur: aut est agens non coniunctum, impediens influentiam causae
perficientis, sicut dicuntur nubes malae, inquantum impediunt lumen solis, ne
ad nos perveniat: et quia talis causa non sentitur ex ipsa perfectionis subtractione
(cum non tollat perfectionem agendo in id quod privatur, sed magis impediendo
agentem, ex hoc quod perfectionem subtrahit, cum remota sit), sed forte
sentitur alio modo per accidens, sicut quia nubes videntur; ideo malum quod ex
hoc sequitur, non dicitur poena sensus, sed poena damni, in illis tamen quae
poenae susceptiva sunt.
In malis ergo hoc modo dictis est talis ordo, quod id quod est per se malum,
primo dicitur, et omnia alia per relationem ad id: et secundum gradum tenet
malum per accidens, quod est subiectum mali quod dicitur malum ex hoc quod
privationem quae per se malum est, in se habet: et in tertio gradu est id quod
dicitur malum per accidens sicut causa inducens malum: hoc enim non habet in
se de necessitate privationem; sed facit aliquid esse privationem habens. Unde
primum dicitur absolute malum, et secundum in ordine ad primum, et tertium in
ordine ad secundum.
Dicendum ergo, quod malum nominat non ens. Unde illud quod per se malum est,
non ponit aliquid; sed dicitur esse ut privatio. Malum vero quod est subiectum
privationis, est aliquid positive, sed non ex eo quod malum est; sicut oculus
est aliquid, sed non ex eo quod caecus est; quia caecitas non est in eo nisi ut
negatio visionis. Quod autem dicitur malum ut causa mali, in se quidem consideratum
est aliquid; sed in ordine ad effectum, ratione cuius malum dicitur,
etiam privative dicitur. Dicitur enim malum ex hoc quod privationem inducit; et
sic etiam ratio non entis in ipsum redundat causaliter, sicut et ratio mali.

Torna all'inizio