Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 70


Ad quartum dicendum, quod motivum gulae non fuit principale motivum, sed
secundarium, et ordinatum ad aliud, ut dictum est.
Ad quintum dicendum, quod non peccavit mulier in hoc quod appeteret scientiam
eorum quae ad ipsam non pertinebant, quia hoc curiositas fuisset; sed in
hoc quod in scientia eminentiam desideravit, ut in hoc quodammodo Deo
aequaretur.
Ad sextum dicendum, quod non tenebatur tunc conferre, quia etiam sine collatione
poterat tentationi resistere. Vel dicendum melius, quod fuit ibi omissio,
non prout est speciale peccatum, sed prout est consequens omne peccatum: in
omni enim peccato commune est hoc quod aliquis non facit quod in se est ad
resistendum peccato, quod si faceret, non peccaret.
Ad septimum dicendum, quod cupiditas tripliciter sumitur. Uno modo prout est
speciale peccatum, et habet materiam specialem, scilicet bona ad usum vitae
pertinentia, prout possidentur: et sic non est radix omnis peccati, nisi secundum
quod infra Magister dicit, quod non est aliquod genus peccati quod non
interdum ex avaritia oriatur. Secundo modo dicitur cupiditas, ut est generale
peccatum, prout est immoderatus appetitus habendi quodcumque, vel scientiam,
vel possessionem, vel quodlibet aliud: et hoc modo supra Magister dixit
in primo peccato hominis esse avaritiam: et hos duos modos ponit Augustinus
11 super Genes.. Tertio modo, prout non est peccatum, sed radix peccati,
prout dicit quamdam pronitatem appetitus ut inclinetur ad aliquid inordinate
appetendum in actu. Et constat quod primo modo, ut cupiditas est speciale peccatum,
homo ex avaritia non peccavit.
ARTICULUS 2
Utrum peccatum hominis fuerit hoc quod appetierit
esse sicut Deus
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod peccatum hominis non fuerit in hoc quod appetiit esse sicut
Deus. Completa enim voluntas prudentis de impossibili esse non potest, et
praecipue de illo quod in apprehensionem non cadit. Sed aliquam creaturam
esse sicut Deus est impossibile, nec intellectu capi potest. Ergo hoc modo non
appetiit, cum prudentiam et reliquas virtutes haberet, ut infra Magister dicit.
2. Si dicatur, quod non appetiit esse sicut Deus per aequalitatem, sed per similitudinem,
contra. Sicut dicit Augustinus, amor est eorum
quae habentur, sed appetitus eorum quae non habentur. Cum ergo homo in sui
creatione ad Dei similitudinem factus sit, videtur quod hoc homo non appetiit.

Torna all'inizio