sociis suis, quasi de tabernaculo patris sui, de ordine illo perantiquo,  
et venit Cistercium, ibique finxit anchoram stabilitatis sue.  
In quo, ut extrema eius preveniam, nec illud vacare posse arbitror, 
quod sicut Jacob rediit post annos aliquos ad patrem suum, ita et  
ipse ad domum de qua exierat reversus est, cum futurum esse  
sciamus reversuram esse fidem ad patres nostros filios Israel, quod 
et in monastico ordine oportere consumari existimo. Utique et ad  
Grecos redire oportet gratiam, et hoc in proximo, a quibus venit 
ad nos, et similiter ad Ytaliam, de qua derivata est ad Gallos, ut  
sint primi ultimi et ultimi primi, «ut non glorietur omnis caro in  
conspectu domini», qui hunc humiliat et hunc exaltat, reddens unicuique  
iuxta opera sua, et eos quos deserit ad horam rursum consolatur  
et recipit. Quantum ergo mihi videtur, tempus appropinquat.  
9  Et quoniam «iuniori» quandoque, iuxta latoris sententiam,  
«revelat dominus quod melius est», non erubuit sequi proficientes  
quos lacte nutrierat, sed quasi bona mater letata est videns suam  
prolem virtutum incrementis proficere.
  |  
  |