Gaufredus Malaterra: De rebus gestis Rogerii Calabriae et Siciliae Comitis et Roberti Guiscardi Ducis fratris eius

Pag 105


quis armatorum millia numerare potuisset, cum ipsa tentoria, bitumine palliata, vis ullo
numero concludi potuerunt? Tam pomposo plus solito exercitu comes apulos fines visum
intendit, maxime quia Apuli, expeditionibus aliquo annorum curriculo desueti, corpus multis
plagis et diutinis laboribus fatigando, quin recreando, sibi potius indulgere, quam expeditionibus
iterum assuescendo, insudare nitebantur. Unde et ipsum ducem, quasi principis
praesentialiter auxilio destitutum, minus verebantur, sed per loca adversus eum insurgendo,
in insolentiam prorumpentes, eius jussa minus exequebantur. Dux quoque simili argumento
de eius versus Apuliam expeditionaliter adventu minus credulus, animo enim cupienti nihil
satis festinatur, ut seipsum submovendo extrahat, versus Calabriam accelerat. Versus Apuliam
proficiscenti apud Liscum, juxta castrum Orioli, occurrit, multumque ad invicem laetati,
dux quidem versus Melfam exercitum submovendo accelerat, comes autem, ne greges sui
deficerent, iter conficiens, Beneventum venit. Ibique in planicie, super ripam fluminis Caloris,
ad pontem sancti Valentini castrametatus est. Beneventani autem, eius adventum pertimescentes,
pacem expostulantes, jam triduo occurrunt. Comes autem, sciens urbem juri apostolici
Urbani et sanctae Romanae Ecclesiae competere, susceptis mille quingentis aureis et
sex ambulatoriis, urbi et messibus suis parcendum indicit; indeque pertransiens, super fluvium,
quod Sabbatum dicitur, tentoria figens, Pentecosten celebravit.
Ipse quidem legatos jam pridem Capuanis honestos viros praemiserat, submonens hortando
ut ab inepto incoepto desisterent: se illis nil mali inferre velle, sed potius, si cum
principe suo jus exequi velint, eorum parti cum justitia sustentamento esse. At ubi, legatis
regredientibus, eos nil moliri, sed potius in malitia sua superbe persistere audit, inde
commovens, Capuanos fines pervadit, quo diluculo cum mille armatis - exercitum praecedens
- ad urbem accedit; extractos plurimos militariter dejectos damnose ludificavit; multosque
amplius laesisset, nisi pulvis equorum, pedibus excitatus et a vento condensissime
agitatus, intercessisset. Sic ad castra sua reversus, in crastinum cum toto exercitu suo urbem
viciniorem conferens, a meridiana plaga obsidione vallando, a ripa orientali usque in occidentalem
cingit dux autem et princeps cum suo exercitu, ab aquilonari parte obsidentes,
urbem intendunt praegravari. Porro comes, cuius consilio omnes incedebant, quia sollicitior
et prudentior in omnibus agendis vigilanti cura erat, pontem ex lignis erigens, ita trans
flumen ordinavit ut suo exercitui et duci, libero aditu patente, fieret transitus.
Sicque urbs ab utroque exercitu in tantum oppressa est, ut nulla ex parte arida vel
liquida, egrediendi tuto vel ingrediendi aditus pateret. Ipse autem, omni diluculo ante lucem
surgens, utrumque exercitum, pontem transeundo, videns utrum attenti essent, ad excubias
visum ibat, ducem et principem, adhuc somno oppressos inveniens, ludibrio habebat. Porro
ipsi rubore perfundebantur, quod juvenes ipsi, ad quos peculiarius negotium attinebat, segniores
forent, comite provectioris aetatis et corporis plagarum laborumque asperitatis viro
vigilantiore existente. Nam et ab omni exercitu eius vigilantia admirationi erat, omnesque
eius exemplo vigilantiores reddebantur, anno Dominicae incarnationis MXCVIII.
Ibi se impregnavit comitissa Adelasia de comite Rogerio.

1



5




10




15




20




25




30




35



Torna all'inizio