Petrarca Franciscus: Africa

Pag 197

LIBER SEPTIMUS


Si michi non parcis, populis ignosce nepotum,
Quos nova religio faciet tibi forsan amicos.
Finierat, stringensque pedes, atque oscula rursus
Ingeminans lacrimis herebat et ore madenti.
Subrisit vultu tacito stellantis Olimpi
Rector ad alterius tactus presagia secli.
Tandem verba parat - tremuit conterritus ether,
Conticuere poli, siluit tellusque chaosque -:
«Nullo unquam ingenio patuit mortalibus» inquit
«Quid pareret ventura dies: sic nostra premuntur
Consilia, archano sic iussa silentia celo.
Et tibi, que partem memoras audisse futuri,
Intra sidereum potuit contingere limen;
Exterius sonuisse nequit, nisi forsitan ardens
Spiritus huc aliquis flammis purgatus et unda
Venerit: hinc tenui quedam penetrantia rima
Erumpunt; multa quoniam pietate coactus
Vim patior. Verum quo longius omnia volvam?
Pauca michi e cuntis que iam sub sole geruntur,
Pauca placent: quoniam terris incognita Virtus
Huc refugit, totiens de vobis questa, quod inter
Milia tanta hominum sibi vix contingat amicum
Invenisse aliquem. Me purpura vestra movebit
Forsitan, aut aurum prefulgens? Cernite celi




660




665




670




675




680
Torna all'inizio