Albericus Casinensis: Visio Alberici

168


< Visio Alberici >
In Campanie igitur provincia quoddam castellum est, quod ab accolis Septem
Fratres nuncupatur eo, quod ibi ecclesia sanctorum Septem Fratrum vocabulo
consecrata sit. In eo loco nobilis cuiusdam militis filius fuit nomine Albericus; qui
puer decimo anno nativitatis sue inchoante languore correptus, graviter infirmatus
est, quo tempore novem diebus totidemque noctibus immobilis et acsi mortuus sine
sensu iacuit. In quo spatio admirabilem vidit visionem, quam postea in se reversus
ita retulit:
I.
"Quedam" inquiens, "avis candida, columbe similis, adveniens rostrumque suum in
os meum iniciens, nescio quid exinde abstrahi sentiebam, ac deinde per
comam capitis suo me ore apprehendens, ferre cepit, sublimem videlicet a terra,
quantum unius statura est hominis. Tunc etiam beatus Petrus apostolus ac duo
angeli apparuerunt michi; quorum alter Hemmanuel, alter vocabatur Heloy, qui me
simul ducentes, loca penarum et inferni ostendere ceperunt.
II.
Primum itaque locum quendam igneis prunis incendiosisque vaporibus estuantem
vidi, in quo parvulorum unius anni anime purgabantur. Et tunc beatus Petrus
apostolus, qui ductor itineris mei mearumque visionum ostensor erat, dixit michi:
"Ne estimes te primum maiora tormenta videre, set minora. Ita est enim de penarum
qualitatibus sicuti de hominis etate, eademque in eis ratio consideranda est. Est
homo puer parvulus; crescit, adolescentie capit incrementa, ad iuvenile robur
conscendit, paulatimque deficiendo vergit ad senectutem, ac per singulos etatis eius
gradus delictorum augmenta cumulantur. Eodem modo et in penis pueri levius,
adolescentes amplius, iuvenes gravius cruciantur, quousque diuturnis suppliciis
paulatim deficientibus peccatis pena quoque veluti quadam senectute deficere
incipiat. Et multi sunt, qui parvulos et infantes nullum habere peccatum, neque
morientes aliqua pena detineri arbitrantur. Set non ita sentiendum est, quia nec unius
diei infans sine peccato est, et sepe tales aut matrem contristando, vel in faciem
cedendo, vel aliquibus humane fragilitatis casibus peccato omnino carere non
possunt. Purgantur ergo in hoc igne pueri unius anni septem diebus, duorum
quatuordecim, ita deinceps. Hec autem pena pruna vocatur."

Torna all'inizio