et Majoni Advocato, ad partem dicti Monasterii
Sanctae Trinitatis, et Romani Abbatis,
in praesentjam dictorum judicum.
Cum ergo nos dicti judices et fideles
Domni Imperatoris vidissemus, quod dictus
Heribadus Missus et Comes Sacri Palatii
ipsam dictam curtem Sancti Desiderii cum
omnibus quae supra leguntur, traderet et
investiret Celsum Presbyterum et Monachum,
et Majonem Advocatum pro redemptione
animae Domni Ludovici Serenissirni
Augusti, ad partem dicti Monasterii Sanctae
Trinitatis, et Romani venerabilis Abbatis,
in infusa Piscariensi, loco ubi dicitur Casau¬riensis,
hoc breve memoratorium firmatio¬nis
atque recordationis investirae ex dictato
et de mandato nostro, Audoaldum Notarium
scribere demandavimus. Actum in
Pinne ad Sanctum Desiderium, in anno
Imperii Domni Ludovici vicesimo quarto
die quinto mense Decembris, per Indictionem
septimam feliciter. Ego Erifredus ibi
fui: Ego Guido Castaldio ibi fui: Signum
manus Adegari Castaldionis ibi fui: ego
David Diaconus ibi fui. Signum manus
Astaldi Castaldionis ibi fui: Signum manus
Ferelai qui ibi fui: Signum manus Salevvardi
ibi fui: Signum manus Ingelmanni
ibi fui. ”
Altera quoque investitura sacra est die sequenti
Monasterio Pisicariensi ab eodem Heribaldo
Sacri Palatii Comite, Domno Ludovico
Augusto mandante, in manus Celsi Presbiteri
et Monachi, et Majonis ejusdem Monasterii
Advocati, de omni videlicet dotalicio supradictae
Gundi uxoris quondam Justonis: de curte
videlicet de Monactiano, et Ecclesia Sanctae
Mariae, et de Casalibus nomine Pecanie
et Bucanie, tam in territorio Aprutiensi, quam
in Pinnensi.
Est profecto quaedam villa vocata Superclo,
in Sancti Valentini Castello translata, quam
a Tederamo et Palumbo germanis fliis quondam
Reparati legaliter ad profectum Piscariensis
Ecclesiae triginta solidis emit. A Gualdeberto
cujusdam venateris filio emit omnes
res, et substantias suas in vico Teatino, nomine
Viario, in casis, terris et vineis, indeque
dedit ei solidos quadraginta. Emit etjam
Villam nomine Fullonice, ubi est Ecclesia vocabulo
de Sancto Marco, a quibusdam viris
Ainardo et Petro cum omnibus rebus et substantis
eorum, dedit inde pretium in argento
quadraginta quinque.
Cum igitur victoriosissimus Imperator Ludovicus
ad propria reverteretur, et jam urbem
Ravennam applicuisset, condidit ibidem Augustale
confirmationis praeceptum, de aliquantis
rebus Piscariensi Monasterio collatis, videlicet
de Sancto Desiderio ab ejus genitrice,
ut supra scriptum est, acquisito: quod in hoc
libro descriptum sic est.
PRIVILEGIUM TERTIUM
De Sancto Desiderio, et aliis rebus Coenobio
Casauriensi ab Augusto donatis.
“ In nomine Domini nostri Jesu Christi Dei
aeterni Ludovicus divina ordinante providentia
Imperator Augustus, omnibus Fidelibus
Sanctae Dei Ecclesae cunctis, praesentibus
et futuris, cognitum esse volumus,
|
|