Salimbene de Adam: Cronica

Pag 398


per noctem, ad cuius inditium et castrametabantur et castra movebant,
tamen non recusavit auxilium hominis, scilicet Obab
cognati sui, cui et dixit, Numeri X: Proficiscimur ad locum quem
Dominus daturus est nobis. Veni nobiscum, ut benefaciamus tibi,
quia Dominus bona promisit Israeli. Cui respondit: Non vadam
tecum, sed revertar in terram meam, in qua natus sum. Et ille:
Noli, inquid, nos relinquere. Tu enim nosti in quibus locis per desertum
castra ponere debeamus, et eris ductor noster. Cumque nobiscum
veneris, quicquid optimum fuerit ex opibus quas nobis daturus
est Dominus, dabimus tibi
. Mirum videtur quare Dominus contra
Moysen non est iratus, qui ductorem hominem petiit, cum
Deum ductorem haberet, sicut dicit Ys. LXIII: Spiritus Domini
ductor eius fuit. Sic adduxisti populum tuum, ut faceres tibi nomen
glorie
. De isto ducatu habetur in fine Exodi. De quo etiam sic
dicitur in Hystoriis: «Igitur, mense primo anni secundi, in prima
die mensis, erexit Moyses tabernaculum, et operuit illud nubes,
cum lux serena esset, non procellosa, sed lucida, non tamen per
quam transiret aspectus qualem decebat Dei presentiam; et ad
nebule illius elevationem deinceps moverunt castra et ad depositionem;
et dum stabat super tabernaculum, et ipsi stabant.
Eratque ignis in nocte».
Nota quod primus Hebreorum rex non fuit de tribu Iuda nec etiam ultimus.
Et ideo illa Scriptura sic potest intelligi: Non auferetur sceptrum
de Iuda
, id est de Iudaico populo. Iudei enim ante Herodem ex progenie
Mathathie regem habebant, qui fuit ex tribu Levi.

In primo libro Reg. VIII Dominus ostendit se habere pro
malo quod filii Israel petiverunt regem. Unde dixit ad Samuelem:
Audi vocem populi in omnibus que locuntur tibi. Non enim te abiecerunt,
sed me, ne regnem super eos
. Et tamen Dominus de regibus
quos habituri erant filii Israel in duobus locis fecerat mentionem,
scilicet Gen. XVII, ubi Dominus sic dixit ad Abraham: Faciam te
crescere vehementissime et ponam te in gentibus, regesque ex te egredientur
;
item in Deutero. XVII similiter facit mentionem de rege

Torna all'inizio