Paulus Diaconus: Historia Romana

Pag 21


consul centum et quattuor naves hostium demersit, triginta
cum pugnatoribus cepit, quindecim milia hostium aut occidit
aut cepit, militem suum ingenti praeda ditavit. et subacta
Africa tunc fuisset, nisi quod tanta fames erat, ut diutius exercitus
exspectare non possit. consules cum victrici classe redeuntes
circa Siciliam naufragium passi sunt. et tanta tempestas
fuit, ut ex quadringentis sexaginta navibus octoginta servari
potuerunt, neque ullo tempore tanta maritima tempestas audita
est. Romani statim ducentas naves reparaverunt, neque in aliquo
animus his infractus fuit.
|| hoc tempore argenteus nummus
primum in urbe figuratus est.
Cn. Servilius Caepio, C. Sempronius Blaesus consules cum
duecentis sexaginta navibus ad Africam profecti sunt. aliquot
civitates ceperunt. praedam ingentem reducentes naufragium
passi sunt. itaque cum continuae calamitates Romanis displicerent,
decrevit senatus, ut a maritimis proeliis recederetur et
tantum sexaginta naves ad praesidium Italiae salvae essent.
L. Caecilio Metello, C. Furio Placido consulibus Metellus
in Siciliam Afrorum ducem cum cxxx elephantis et magnis copiis
venientem superavit, xx milia hostium cecidit, xxVI elephantos
cepit, reliquos errantes per Numidas, quos in auxilium habebat,
collegit et Romam deduxit ingenti pompa, cum cxxx
elephantorum numerus omnia itinera conpleret. post haec mala
Carthaginienses Regulum ducem, quem ceperant, petiverunt, Romam
proficisceretur et pacem a Romanis obtineret ac permutationem
captivorum faceret. ille Romam cum venisset, inductus
in senatum nihil quasi Romanus egit dixitque se ex illa die,
qua in potestatem Afrorum venisset, Romanum esse desisse.
itaque et uxorem a conplexu removit et senatui suasit, ne pax
cum Poenis fieret: illos enim fractos tot casibus spem nullam
habere; tanti non esse, ut tot milia captivorum propter unum
se et senem et paucos, qui ex Romanis capti fuerant, redderent.
itaque obtinuit. nam Afros pacem petentes nullus admisit.
ipse Carthaginem rediit offerentibusque Romanis, ut eum
Romae tenerent, negavit se in ea urbe mansurum, in qua postquam

Torna all'inizio