: Formularium florentinum artis notariae

102


bonis et peculiis et rebus eorum, et cum omnibus servitiis,
redditibus, operibus, prestationibus, pensionibus,
datiis, acaptis, albergeriis, condicionibus usurariis, maltollectis
et exactionibus, et rebus omnibus mobilibus
et inmobilibus, iuribus, actionibus et nominibus, et
omnibus et singulis que ipsi homines, vel alter eorum,
seu alius pro eis, vel pro aliquo eorum, habent et tenent
vel possident ab eo sive pro eo, aliquo modo vel iure;
et que ipse comes recipere et habere debet ab eis, vel
ab aliquo eorum, iure, usu seu abusu, iuste vel iniuste,
in toto predicto castro, curia et districtu, vel a tali
loco usque ad talem, et specialiter hos homines et colonos
atque fideles, videlicet: M. filiu[m] I. cum suo resedio
posito loco tali, et debet terminifinari, et hec servitia,
et has terras et cetera, et sic de singulis, transeunte[s]
cum predictis iure patronatus et dominii talium
ecclesiarum, vel talis ecclesie, predicta omnia et singula
ut dicta sunt, una cum omnibus super se et infra se
habitis in integrum, omnique iure, et cetera, sibi pertinenti.
Insuper autem omne ius et iura et actiones debeat
cedere, ut in proxima forma continetur et cetera,
ut supra, in forma de evictione, pena, et pretii confessione,
et parabola uxoris, et de fideiussore, ut superius
continetur; fines quidem castri et terrarum et rerum
omnium venditarum sibi ponendi, et nomina colonorum
et servitiorum exprimenda si possunt.
DE VENDITIONE HOMINUM VEL COLONORUM ET SERVITORUM.
/*
In Dei nomine amen, et cetera. Talis vendidit tali
integre videlicet: personas M. et P. fratrum filiorum
quondam talis de tali loco, hominum et colonorum suorum,
vel Martinum filium I., et P. filium talis de loco
tali, homines et colonos et fideles suos, cum coram resediis
positis loco tali, ut inferius terminifinabitur, et
cum eorum filiis, descendentibus et filiabus, et omnibus
eorum familiis et peculiis et rebus ac bonis eorum, omnibus
mobilibus et inmobilibus, iuribus et actionibus,

Torna all'inizio