Valla Laurentius: De falso credita et ementita Constantini donatione

Pag 194


consule . Diem posuit penultimum Martii, ut sentiremus
hoc factum esse sub tempus sanctorum dierum,
qui illo plerunque tempore solent esse. Et Constantino
quartum consule et Gallicano quartum consule
: mirum,
si uterque ter fuerat consul et in quarto consulatu forent
college, sed mirandum magis Augustum leprosum
elephantia, qui morbus inter ceteros ut elephas inter
beluas eminet, velle etiam accipere consulatum, cum
rex Azarias, simul ac lepra tactus est, in privato se continuerit,
procuratione regni ad Ioatham filium relegata,
ut fere omnes leprosi fecerunt. Quo uno argumento
totum prorsus privilegium confutatur, profligatur,
evertitur. Ac nequis ambigat ante leprosum esse debuisse
quam consulem, sciat et ex medicina paulatim
hunc morbum succrescere et ex notitia antiquitatis
consulatum iniri Ianuario mense magistratumque esse
annuum: et hec Martio proximo gesta referuntur. Ubi
neque hoc silebo: in epistolis scribi solere datum , non
autem in ceteris nisi apud indoctos. Dicuntur enim
epistole dari vel illi vel ad illum (illi quidem, qui perfert,
utputa tabellario, ut reddat et in manum porrigat
homini, cui mittuntur; ad illum vero, ut ei a perferente
res lantur, hic est is, cui mittuntur), privilegium autem
ut aiunt Constantini, quod reddi alicui non debebat,
nec dari debuit dici, ut appareat eum, qui sic locutus
est, mentitum esse nec scisse fingere, quod Constantinum
dixisse ac fecisse verisimile esset.

Torna all'inizio