Petrus Damiani: Epistulae

Pag 315


Noverit sancta caritas vestra, dilectissimi, quoniam hesterno die dum
meridiano sopore deprimerer, videbatur michi, quod in navigio constitutus
partem libri, quem ipse dictaveram, prae manibus haberem, eisdemque
paginis non minus quam michi procellae furentis impetum formidarem.
Cumque nimis attonitus imminentisque discriminis horrore constrictus,
concussis pavore visceribus, minacis fluctus naufragium pertimescerem,
repentinus undarum aestus vehementer intumuit, meque librum manu tenentem
cum ipsa cui tunc ineram, rate demersit. Mox experrectus recogitare
cepi et sollerter in mente revolvere quid mysterii res haberet, quid
denique visio ista portenderet.
Hodie vero idipsum michi sollicite meditanti, epistola illa, in qua de
octo veteris testamenti festivitatibus et de beati Iohannis Baptistae generacione
loquebar, occurrit, et mox tanquam marini fluctus inundacio, vorago
me subiti meroris absorbuit. Ibi me nimirum, fateor, errasse comperi et
insipienter locutum, atque a sanae intellegenciae regula declinasse liquido
deprehendi. Dixeram enim beatum Iohannem occiduo scenofegiae die,
qui videlicet pre ceteris est celeberrimus, fuisse conceptum. Quod si diligenti
consideracione perpenditur, a veritate dissonum reperitur. Dies enim
concepcionis beati Iohannis qui octavus est a kalendis Octobris, post

Torna all'inizio