Hubertus abbas: Sermo domini Uberti venerabilis abbatis

Pag 342


Quando vero in monte Syna ut primitias et decimas darent, ieiunium
primi et ieiunium quarti, septimi et decimi celebrarent, ab omni quod nec
findit ungulam nec ruminat abstinuerunt, nonne superfluam carnis curam
deposuerunt? Duo igitur tua corona indicat, nuda cervix ut Deum ex toto
corde et ex tota anima tua et ex omnibus viribus tuis diligas; detonsa per
circuitum cesaries ut, superflua abscindendo, necessaria componendo, proximum
sicut teipsum diligas.
Sed cave te ab acuta et dolosa novacula. O quantos et quot decipit, cruentat,
non mundat! Ecce, ad sacros ordines forsitan non vocatus accessisti, adpetitor
honoris et corruptor pudicitiae; possidebis pecuniam et emes inde vineas,
oliveta, arbores, sed lepram Giezi adherebit tibi; portas prophetae baculum,
curris ad mortuum, superponis ei, non resurgit, nec vox neque sensus. Quid
est hoc? Exponis peccatori prophetiam, vel evangelium surdis auribus, salva
evangelii reverentia dico, narras fabulas. Quomodo e mente audiet prevaricatorum
legis inimicus crucis? Suades castimoniam, praedicas non fornicandum,
qui adulterium facis; hortaris ad misericordiam, commendas elemosinas, qui
peregrinantes a tecto excludis, a paupere oculos avertis. Quomodo igitur te
audiet qui te, pro se deprecantem, minime exaudiri confidit? Tonsoratus es,
sed non es mundatus; nazareum te putas, sed phariseus es, sepulchrum dealbatum,
intus plenum ossibus mortuorum; super cathedram Moysis sedes, claves
Petri tenes, neque intras neque alio intrare permittis; in novacula acuta fecisti
dolum, non Deo sed hominibus mentiris et tibi, quoniam iniquitas mentita
est sibi. Videte igitur fratres ut a vobis avertat Deus hanc novaculam
dolosam, videte , inquam, quomodo caute ambuletis , reges et sacerdotes estis,
potentes regno sed felices sacerdotio.
Quid enim felicius apud homines quam sancta habere, sacra ministrare,
sacrum vel sanctum esse, alium sacrare vel sanctificare? De vobis enim
dictum est: Ego dixi dii estis , dii dico, non Deus, nam mediatores estis Dei,
et hominum, tam super homines quantum pastor super pecudes, pastores
enim estis, dominum ovium super vos habetis cui de creditis ovibus rationem
reddituri estis. Videte ne sub vestra custodia lupus intret ad caulas et mactet

Torna all'inizio