Paulus I Papa: Epistolae

Pag 522


Sed nos spem nostram post Deum sicut inexpugnabilem murum firmissimam in
vestram a Deo conroboratam excellentiam habemus. Pro quo flexo poplite petimus
et per nos etiam beatus Petrus apostolorum princeps vestram adgreditur eximiam
praecellentiam, quatenus inspiratus ab omnipotente Deo, qui vos sanctae suae ecclesiae
defensorem ac liberatorem constituit, salutem nostram amplissime procurare et contra
omnium nostrorum inimicorum ferocitatem et arrogantiam solite auxiliator et protector
noster existere iubeas, christianissimae et spiritalis compater, quatenus lucratissimum
praemium a redemtore nostro domino Deo, intercedente beato Petro apostolorum
principe, consequi mereamini et sicut terrenum, ita et celeste regnum cum
sanctis et electis Dei per infinita secula consequi mereamini.
De omnibus vero subtili enarratione praesenti Coniberto, vestro fidelissimo vasso,
iniunximus cuncta liquidius vestrae regali potentiae sucgerendum.
Sed et hoc obnixae postulamus benignam excellentiam vestram: ut missos vestros
aptos, quales vobis placuerint, ad nos dirigere debeatis, qui in nostro inveniantur
esse auxilio. Unus tamen ex eis usque Ticino properare debeat, ut, dum cum Desiderio
rege loquatus fuerit, quicquid eis in responsis reddiderit, vestrae excellentiae
renuntiet; reliqui vero duo cum vestro disposito et ordinatione apud nos coniungere
festinent, ut in nostro, ut dictum est, consistant auxilio.
Incolumem excellentiam vestram gratia superna custodiat.
-----------------------------------------------------------------------------
DOMINO EXCELLENTISSIMO FILIO ET NOSTRO SPIRITALI COMPATRI,
PIPPINO REGI FRANCORUM ET PATRICIO ROMANORUM PAULUS PAPA.
Cum maximo honorificentiae conatu et dilectionis affectu, quas preclara excellentia
vestra misit litteras, adferentibus Andrea et Gunderico sollertissimis viris,
christianitatis vestrae missis, acceptantes suscepimus litteras. Quibus, solita gratulatione
laetitia relegentes, et mente et corde oppido sumus laetati, dum per eas optata
nobis desiderio affectio et letitiae cumulum de vestra amplissima prosperitate nobis
confertum est; Deo omnipotenti inmensas referentes grates, qui nos, iuxta ut crebro

Torna all'inizio