Iohannes Bononiensis: Summa notarie

Pag 653


coram dicto iudice, et ab eo coactus vel probare
mandatum vel satisdare de rato, promisit R de tali loco,
vel promisit mihi notario infrascripto stipulanti nomine
et vice R de tali loco et aliorum omnium quorum
interest vel intererit, rem ratam dictum eius dominum
habiturum.
Vel sic: quod dictus eius dominus ratum habebit
perpetuo et tenebit quidquid per ipsum procuratorem et cum
eo factum fuerit in causa — seu causis — quam — vel quas —
ipse procurator nomine dicti domini sui movet seu movere
intendit coram iudice — vel coram quocumque alio —
coram quo dicta questio verteretur super tali re, vel
super infrascripto libello.
Et si contingeret ipsum dominum suum reconveniri,
promisit etiam sollempniter, ut dictum est, iudicatum
solvi in omnibus suis clausulis, sub obligacione omnium
suorum bonorum.
Pro quibus omnibus et singulis observandis dominus
C sollempniter extitit fideiussor sub ypotheca
omnium suorum bonorum.
d. Satisdacio prostanda a filio quando agere vult
pro patre.
Philippus, filius P de tali loco, volens agere nomine
dicti patris sui absentis contra R Iohannis super denunciacione
novi operis eidem facta per ipsum P nomine
dicti patris sui, vel super hiis que in infrascripto libello
continentur, promisit sollempniter dicto R, vel mihi notario
infrascripto stipulanti vice et nomine R de tali loco et
aliorum omnium quorum interest vel intererit, quod dictus

Torna all'inizio