quia te audiuimus admonitu fidelitatis quam regi Philippo feceras
ad id periculose esse inductum, ex parte omnipotentis Dei praecipimus
ut, si praedictus Lambertus tam nefariis modis ad episcopatum
prorupit, nullatenus ei sacerdotalem obedientiam uel
reuerentiam exhibeas, sed a male mercata et inuasa sede alienum
et extorrem facere praefatis clericis amminiculando procures. Non
enim te decet aestimare illa te adiuratione ad tam grauissimum
scelus adstringi, quia perniciosius est illum per quem iuratur
quam cui iuratur, et Deum quam hominem offendere. Simul ipse
satis perpendis quia plus debetur animae quam corpori, et tunc
profecto fidelitas perspicue magis seruatur iubenti quando salus
animae eius corporeis commodis et iniquis praelata iussis magis
attenditur. Age ergo ut non pro homine supplicium sed pro Dei
timore expectare debeas praemium; atque sic praedictis clericis
qui promotioni illius libere ex parte Dei contradixerunt opitulari
eosque defendere procures, ut quanto te gratia diuina altius
sublimauit, tanto magis et bonis fiduciam et prauis terrorem
praebeas, ceterisque principibus te imitabilem reddas.
Plumbeo sigillo idcirco signari literas istas noluimus, ne si
forte caperentur ab impiis eodem sigillo posset falsitatis quippiam
fieri.
|
|