Valla Laurentius: De falso credita et ementita Constantini donatione

Pag 206


horum scitur. Pudeat nos, pudeat harum neniarum et
levitatis plus quam mimice, erubescat christianus homo,
qui veritatis se ac lucis filium nominat, proloqui,
que non modo vera non sunt, sed nec verisimilia.
XXIV. 75 At enim, inquiunt, hanc demones potestatem
in gentibus optinebant, ut eas diis servientes illuderent.
Silete, imperitissimi homines, ne dicam sceleratissimos,
qui fabulis vestris tale semper velamentum
optenditis. Non desiderat sinceritas christiana patrocinium
falsitatis, satis per se superque sua ipsius luce ac
veritate defenditur sine istis commenticiis ac prestigiosis
fabellis in Deum, in Christum, in Spiritum sanctum
contumeliosissimis. Siccine Deus arbitrio demonum
tradiderat genus humanum, ut tam manifestis,
tam imperiosis miraculis seducerentur? Ut propemodum
posset iniustitie accusari, qui oves lupis commisisset,
et homines magnam errorum suorum haberent
excusationem? Quod si tantum olim licebat demonibus
et nunc apud infideles vel magis liceret, quod minime
videmus, nec ulle ab eis huiusmodi fabule proferuntur.
Tacebo de aliis populis, dicam de Romanis,
apud quos paucissima miracula feruntur eaque vetusta
atque incerta.
Valerius Maximus ait hiatum illum terre in medio
foro, cum se in eum Curtius armatum adacto equo immisisset,
iterum coisse inque pristinam formam continuo
revertisse; item Iunonem Monetam, cum a quodam
milite Romano captis Veiis per iocum interrogata
esset, an Romam migrare vellet, respondisse velle.
Quorum neutrum Titus Livius sentit et prior auctor et
gravior, nam et hiatum permansisse vult nec tam fuisse
subitum quam vetustum, etiam ante conditam urbem

Torna all'inizio