Saba Malaspina: Rerum Sicularum libri

Pag 215


erexit, quae, licet permittat ecclesiam temporalibus
aliquando turbationibus affici, et ventosis
quassari plerunque procellis, ejus tamen
naufragium omnino non patitur, adeo tunc fratrum
corda cita concordia unoque conciliavit affectu,
quod, sine magnae morae, praeter morem, dispendio,
dominum R. ostiensem episcopum, natione
campanum, oriundum de quodam castro,
quod Genua dicitur, anagninae dioecesis, in
summum pontificem concorditer assumpserunt.
Et, ut nova de more nominis impositio sequeretur
beatitudinis tantae fastigia, ipsum nomen ad
literam aequaret sua interpretatione praecellentiae
tantae omen, vocari meruit Alexander. Hic
namque post assumptionem suam ductus saniori
consilio, volens anchoram regendae naviculae in
tuti portus statione locare, et rudentem mandatorum
suorum ad terram firmam extendere, ut
per hoc suo et ecclesiae discrimini praecaveret,
quod propter volubilitatem illorum de regno et
frequentem variationem votorum poterat in regno
non immerito formidare, amotis a quibusdam
officiis Lombardis, et eorum Campanis loco
praefectis, Anagniam retrocessit. Interea vero
dominum Octavianum de Ubaldinis Sanctae
Mariae in Via-lata diaconum cardinalem constituit
in regno legatum, cui praedicandi contra
Manfredum et Sarracenos publice verbum crucis
plenam tradidit auctoritate sedis apostolicae
potestatem. Congregavit ergo dominus Octavianus
gentes innumeras, et copiosum exercitum
apud Fogiam congregavit, cujus major et melior
pars Thusci dicebantur, qui maxime obtentu
cardinalis ejusdem signo crucis assumpto convenerant,
et stipendiis, etiamque nummis, receptis,
ut non propriis expendiis in ecclesiae
romanae servitiis militarent. Campani quoque
cum iis, quos sub ejusdem stipendiis in regnum
destinaverat dominus Alexander. Cum ergo exercitus
pomposus ecclesiae in magna bellatorum
multitudine totam contratam Fogiae complevisset,
et crederetur omnino quod posset ac
deberet juxta Luceriam obsidionis validae castra
firmare, Manfredus, qui omnino gentibus
inaequalis et viribus impar erat, associatis sibi
Sarracenis, Theutonicis, et regniculis quibusdam
suis complicibus, juxta Fogiam posuit se in campis;
et, discrimina nondum bellorum expertus,
eos imbellis quodammodo obsidione paucorum
militum circumdedit, a quibus debebat et poterat
obsideri. Verum quidam comites et nobiles
thusci et campani, qui erant agminibus exercitus
praesidentes, dum attenderent Manfredinos
viribus et numero pauciores, ardebant inire bellum,
et cum propinquis hostibus concertare: immo
extranea inter se furiae concitatione fremebant
prae nimio affectu confligendi, et pugnam
attentandi cum adversariis manualem. Sed jussu
cardinalis, qui conflictum animo detestabatur
et verbo, accensas magnanimitatibus in adversarios
voluntates prohibentur contra tantam hostium
audaciam experiri. Demum vero, sine pugna

Torna all'inizio