nomine Thebaldus, aiudiens celebrem famam
honestatis atque religionis Sancti Guidonis
Abbatis, et hortatione suprascripti viri Dei
Adelberti, contulit eo tempore pro anima sua
Beato Clementi duas Ecclesias, Sancti Nicolai a
Sancto Adelberto fundatam, Sanctae Crucis ab
eodem restauratam cum omnibus rebus et pertinentiis
earum.
His aliisque pollens virtutibus Wido Abbas
Sanctissimus, intra Claustra Monasterii dum
finem vitae suae sibi ostensum coelitus expectaret,
per singulos dies ieiuniis et orationibus
intentus aegrotare coepit, et statim advocatis
Fratribus, et qua die, et qua hora moreretur,
eis innotuit, dicens: Ego Fratres, et Filii
carissimi, sicut mihi ostensum est, viam ingredior
universae carnis, commendo vobis transitum
meum, ex hac vita egrediar in die, qua
celebrabitur festivitas Sancti Clementis, in ea hora,
qua in Missa recitabitur Evangelium, cum perventum
fuerit ad illum locum ubi dicitur:
EUGE SERVE BONE ET FIDELIS INTRA
IN GAUDIUM DOMINI TUI: ego in eodem
momento absque ulla dilatione in manus nostri
Salvatoris tradam spiritum meum, et credo,
quia ejus, cui fideliter deservivi, Beati Clementis
in coelesti palatio habebo consortium.
1045.
Obitus Sancti Guidonis.
Gravescente ejus infirmitate advenit celeberrimus
dies festivitatis praenominatae
in qua se moriturum praedixerat, et antequam
Missa inchoaretur, se portari fecit intra Ecclesiam,
et sumpto Viatico, conversus ad
Dominum expectabat sui exitus horam, quando
Evangelium legeretur, sicut sibi fuerat repromissum;
Fratres occupati in tanta solemnitate,
et dolentes ultra modum de tanti Pastoris
velocissima migratione fecerunt processionem,
et expletis omnibus, sicut moris est
in tali festivitate, cum Evangelium legeretur,
in eodem momento, quo se mori praedixerat,
cum a Lectore diceretur, EUGE SERVE
BONE, astante populo et Clero, et, ut magis
credendum est, coetu Angelico, tradidit
spiritum, et quod diu desideraverat, et ad
quod die noctuque suspirabat, vitae aeternae suscepit
bravium, anno Dominicae Incarnationis
millesimo quadragesimo quinto, nono Calendas
Decembris, ejusque memoriam solet celebrare
Piscariensis Ecclesia die altero post Beati
Clementis solemnitatem annuam. Sepultusque
est in eadem Ecclesia prope Claustrum Monasterii,
juxta parietem in parte Australi, ubi
se vivere in coelestibus probat quotidianis miraculis.
Vixit autem in regimine annis viginti
uno, mensibus sex, diebus viginti tribus. Non
multo post tempore, post quam ad Dominum
migraverat, multis virtutibus se vivere cum
Christo declaravit: de quibus pauca memorabimus,
quia ad alia memoranda properamus.
Miracula ejus.
Quidam puer, nomine Placidus, Monasticis
institutionibus in Claustro erudiebatur,
qui postea multum proficiens
ad profectum Ecclesiae, quod in pueritia didicerat
cumulavit: is dum esset sub custodia, sicut
moris est, Monachorum., quadam die acriter
coepit febricitari, et dum ardore febrium incenderetur,
|
|