mascula natura, verum muliebria fiunt
femineis adiuncta sonis, ut penula cultus
palliaque illa quidem sunt vestimenta virilis
sed quibus et mulier, cum vult, permittitur uti.
At duplicis generis sunt certius ista: superstes
et sospes, locuples, dis et cum paupere dives,
deses, inops, et iners, hebes et reses, inquies, insons ,
que neutris etiam invenias sociata licebit.
Hactenus humana attigimus nunc bruta sequemur:
ut Deus in binas species animalia, non sic
separat in binas hominum sollertia voces,
exceptis paucis, certa ratione, quod aut sint
quottidiana domi aut oculis insignia nostris:
quottidiana caper sunt et capra sive capella ,
porcus init porcas, verres et scrofa parentes;
at sus articulo, quia grecum, aut duplice voce est.
Taure magis vaccas sectere, iuvence iuvencas
|
305
310
315
|