Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 624


IN SECUNDUM SENTENTIARUM, DISTINCTIO 13
DIVISIO TEXTUS
Dicto de opere creationis, hic prosequitur distinctionis opus; et dividitur in partes
tres: in prima determinat de opere primae diei; in secunda de opere secundae,
14 dist., ibi: «Dixit Deus: fiat firmamentum»; in tertia de opere tertiae
diei, ibi: «Sequitur: dixit Deus: congregentur aquae in locum unum». Prima
dividitur in duas: in prima determinat primum opus distinctionis per lucis productionem;
in secunda exponit quaedam dubia quae possent esse in his quae
contra hoc opus dicuntur; et circa opera secunda, ibi: «Praeterea investigandum
est, quomodo accipiendum sit quod ait, Dixit Deus». Circa primum tria
facit: primo determinat lucis productionem; secundo eius conditiones, ibi: «Sed
quaeritur qualis illa lux fuerit»; tertio lucis effectum etc., ibi: «Hic notandum
est, quod dies diversis modis accipitur in Scriptura». Secunda in duas: in prima
ostendit conditionem lucis quantum ad eius naturam vel genus; in secunda
quantum ad eius locum, ibi: «Si autem quaeritur, ubi facta est lux illa... Dici
potest in illis partibus facta quas nunc illustrat solis diurna lux». Tertia pars in
qua determinat effectum lucis, qui est dies, dividitur in tres: in prima distinguit
diem quantum ad variam acceptionem; in secunda quantum ad ordinem partium,
ibi: «Hic est naturalis ordo distinctionis dierum»; in tertia quantum ad
causam efficientem, ibi: «Solet etiam quaeri quare factus est sol».
«Praeterea investigandum est, quomodo accipiendum sit quod ait, dixit Deus».
Hic exponit, quomodo intelligendum sit quod dicitur, «Dixit Deus»; et primo
ponit expositionem; secundo movet dubitationem consequentem, ibi: «Hic
quaeri solet, quomodo accipiendum sit quod dicitur Pater operari in Filio».
Circa quod tria facit: primo movet quaestionem; secundo quorumdam errorem
ponit, ibi: «Putaverunt quidam haeretici quod Pater, velut auctor et artifex,
Filio et Spiritu Sancto in rerum operatione, quasi instrumento, uteretur»; tertio
determinat secundum veritatem, ibi: «Non est itaque intelligendum, ideo
Scripturam frequenter commemorare Patrem operari in Filio... tamquam Filius
non posset facere, si ei non porrexisset Pater dexteram». Ubi duas ponit solutiones;
quarum secunda incipit, ibi: «Potest et illud aliter accipi». Circa primum
duo facit: primo ponit responsionem; secundo excludit haereticorum
obviationem, ibi: «Sed dicit haereticus» etc.

Torna all'inizio