Paulinus Aquileiensis: Contra Felicem Urgellitanum episcopum libri tres

Pag 111


recipio, qui per cunctam mundi latitudinem clarus in rebus
diuinis habetur. Idem ipse: 'Deus enim uerbum non accepit personam
hominis, persona diuinitatis accepit temporalem substantiam
carnis. Vnus est ergo Christus uerbum caro factum, qui est ex
patribus secundum carnem super omnia deus benedictus in saecula'.
Idem ibi: 'Firmissimae tene et nullatenus dubites non carnem
Christi sine diuinitate conceptam in utero uirginis, priusquam
susciperetur suae carnis acceptione concepta'. Nihil fortius sacratiusque
de unigeniti incarnationis mysterio explicari potest. Quia
dominus Iesus Christus ipse sit deus uerus, ita in expositione psalmi
tertii isdem doctor egregius delegauit: 'Gloriam', inquiens, 'suam
deum dicit etiam ille,quem sic suscepit dei uerbum, ut simul cum
illo deus fieret'. In tractato uidelicet psalmi nonagesimi noni habes
ita: 'Scitote quod dominus ipse est deus. Quis nescit', inquit,
'quoniam dominus ipse est deus? Dominus ille non uobis uilescat.
Crucifixistis, flagellastis, sputis inlinistis, spinis coronastis', et cetera,
'custodes ad sepulchrum deposuistis: ipse est deus. Scitote
quoniam dominus ipse est deus'. Sed et alibi dauitici carminis
odola huiusmodi non abnuitur concrepasse. 'Ploremus', cecinit,
'coram domino, qui fecit nos, quia ipse est dominus deus noster'.
Et illud: 'Benedictus qui uenturus est in nomine domini, deus
dominus et inluxit nobis'. In libro autem qui 'Enchiridion' greco
nuncupatur cum inscribitur stilo, quia Christus Iesus unicus et
uerus dei filius semper, ex quo homo coepit esse, fuerit, hoc modo
inter plurima professus edocuit: 'Nempe ex quo esse homo coepit,
non aliud coepit esse quam dei filius et hoc unicus et propter
uerbum, quod illo suscepto caro factum est utique deus'. Cum
uero dicit 'Et hoc unicus' et 'utique deus', tuum profecto stultiloquum
catholico os conteret pugno, qui factum deum hominem nuncupatiuum
deum et adoptatiuum filium non desinis somniare.
Et paulo post: 'Homo autem natus est de spiritu sancto et uirgine

Torna all'inizio