Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris

Pag 1862


Palatinum. Quidam vero dicunt a Pallante avo Evandri et
alii a Pallante filio dictum. Preterea asserunt et alii a Pallantia
Evandri filia ibidem ab Hercule vitiata et postmodum dum
moreretur in monte sepulta, et alii a Pallantia Latini regis coniuge,
non nulli a Pallanta Hyperborei filia ab Hercule ibidem
oppressa, pauci vero asserunt a quibusdam qui, Palatini
dicti, ex agro Reatino ibi ante Evandrum evenere, et aliqui a
balatu ovium ibi pascentium Balanteum et exinde per antistichon
Palanteum: quibus diversitatibus claritatem monti additam
certissimum est.
PALINURUM Calabrie promontorium haud longe ab Elia,
que postea Velia dicta est,, in quo Palinuri gubernatoris navis
Enee tumulus est et ab eo locus nomen sortitus est.
PARTHAU mons est inter Bactrianos et Hyrcanos proximus
Mormalo monti, ubi amomum nascitur.
PALLENE mons est cui tanta soli planicies in culmine est ut
quinque urbium sedes sit atque ager. Nam cum totus in altum
satis anguste conscendat, ubi incipit ibi Possidea est; ubi amplius
patet ibi Mendetione: quarum altera ab Eretris, altera ab
Achivis Ylione capto condita est. De nominibus autem aliarum
invenisse nil memini.
PANCOATRA Seu PARCOATRA mons est Armenie medius inter
Taurum et Caucasum, ex quo Tigris et Eufrates in austrum variis
funduntur ex fontibus.
PANETOLIUM mons est Etolie, ea de causa sic dictus quia
ibidem omnis Etolia conveniebat ad peragenda communia, et
inde 'pan', quod est 'totum', et Etolia.
PANDION mons a Pandione filio Erichthonii et Athenarum
rege dictus.
PANGEUS Thracie mons est et Thessalie iunctus, in quo secundum
quosdam Iulius Cesar a Pompeianis fere ad deditionem
coactus est. Huius in radices Mestus defluit amnis.
PARNASUS, quanquam alii discrepent, Phocidis mons biceps
est, cuius vertices alter Apollini, alter Bacho sacer est.
Huius in radicibus Delphis liberum fuit oppidum et per illud
Cepheus effluit amnis. In hoc enim Castalius est fons Musis sacer
et (ut volunt aliqui) in huius verticibus tempore diluvii

Torna all'inizio