Salimbene de Adam: Cronica

Pag 315


Sed acerbum linguas mordet,
intestina cuncta sordet
corrumpendo corpora.
Vinum vero quod est glaucum
potatorem facit raucum
et frequenter mingere.
Vinum vero turbulentum
solet dare corpus lentum
et colorem tingere.
Vinum rubeum subtile
non est reputandum vile:
nam colorem generat.
Auro simile citrinum
valde fovet intestinum
et langores suffocat.
Alba limpha maledicta
sit a nobis interdicta,
quia splenem provocat.
Gallici itaque delectantur in bono vino, nec mirum, quia
vinum letificat Deum et homines, ut dicitur Iudicum IX. Nam
vinum letificat cor hominis et omnem mentem convertit in securitatem
et iocunditatem; et non meminit omnem tristitiam et debitum,
et omnia precordia facit honesta. Et non meminit regem neque magistratum
et omnia operta facit loqui; et non meminerunt, cum biberint,
amiciciam nec fraternitatem, sed post non multum sumunt gladios;
et cum a vino merserint et surrexerint, non meminerunt que
gesserunt
. Item supra, in principio dicti sui, is qui dixerat de fortitudine
vini hoc modo inchoaverat: Viri, quam prevalet vinum omnibus
hominibus qui bibunt illud. Seducit mentem. Itemque regis et
orphani facit mentem vanam. Item servi ac liberi, pauperis ac divitis
,
III Esdre III. Nota quod, sicut legitur Gen. IX, Noe bibens
vinum inebriatus est et nudatus in tabernaculo suo
, et illa occasione

Torna all'inizio