non est tolleranda nisi causa exornationis fiat. (12) Octavum est eorum que plus ad rem faciunt in mente prius ordinata collectio, ut, rebus breviter comprehensis, non plura quam sit necesse verba ponantur, ut in dominica oratione videamus, vel sic: 'Davit missus ad fratres, interfecto Golia, populum liberavit'.
16. (1) DE GRAVITATE QUE FIT PER TRANSUNTIONEM.
(2) Seu velis materiam ampliare sive ad brevitatem reducere debes verba propria, si poteris, invenire, ita quod sermone decenti res quelibet decoretur (3) sed, deficientibus idoneis verbis, quandoque inpropriis est utendum que multum venustatis habent si calide transummantur. (4) Ecce, si de homine loqueris, debes ad rem similem te transfere, ut homini attribuas quod aliis rebus convenit ex natura. (5) Vides enim quod aurum est fulvum, lac niveum, rosa rubicunda, mel dulce, flamme rutile sed nix alba. Potes ergo transumere ita dicens: 'Hic habet dentes niveos, labia flammea, gustum mellitum, vultum roseum, frontem lacteam, crines aureos'.
17. (1) DE ANIMATO AD INANIMATUM.
(2) Quod si de non homine loqueris ad hominem te retorque, ut quod sibi convenit ex natura possis digne rebus aliis commodare. (3) Vides enim quod homo nascitur, pingit, hornat, blanditur, cessat, dormit, quiescit, iacet et surgit. Hec ergo vernali
|
|