Petrus Damiani: Vita beati Romualdi

Pag 73


omnes liberatori Deo dignas referunt gratias et manifeste se de
faucibus mortis ereptos Romualdi meritis profitentur.
XXXIIII. Veniens itaque Romualdus Bifurcum, visis
omnium fratrum cellis, quia superstitione quadam ambitiosę
videbantur, in nulla earum habere hospitium voluit
nisi in illa solummodo in qua Petrus venerabilis eius discipulus
habitabat, vir siquidem mirabilis abstinentię multęque admodum
extremitatis, qui cellulam sibi ad sancti Ilarionis exemplum
vix umquam largiorem fieri quattuor cubitis permittebat. Referebat
autem postea idem venerabilis vir, quia dum beatus
Romualdus cum ipso maneret et psalmos uterque inter se vicariis
versibus alternaret, trities in nocte vel eo amplius se Romualdus
ad requisita naturę ire simulabat, quoniam affluentium lacrimarum
inundantiam atque singultus cohibere non poterat. Cumque ibi
Romualdus aliquandiu moraretur et fratres non solum de spirituali
certamine, verum etiam ut sibi abbatem preferrent et
communia cuncta facerent ammoneret, illi, quia suum habebat
unusquisque sustentatorem et prout cuique libuerat proprii
sequebatur arbitrii libertatem, Romualdi precepta suscipere non
magnopere curaverunt.

1



5




10




15




20
Torna all'inizio