nostris exigentibus, venerabilis noster locus ab ęcclesię vastatoribus undique 
multetur, sed tuitione prędecessorum vestrorum venerabilium pontificum, 
necnon regum simulque imperatorum semper fuerit defensus. Sanctę siquidem 
recordationis Adrianus, Paulus, Iohannes pontifices aliquanta prędia 
Sabinis nostro cesserunt monasterio. tanta quippe aviditate Anastasius papa 
pręfatum dilexit locum, ut etiam ex trabibus, quę ad restauranda  sarta tecta 
matris ęcclesię ex Appenninis conducuntur alpibus, nostro sancto cęnobio ex 
quinque concesserit unam. plures etiam divino succensi amore omnem 
habitę vel habiturę possessionis largiti sunt decimationem, innumeris ante 
collatis prędiis. moderno preterea tempore venerabilis Benedictus papa castella 
atque prędia a quibusdam perversis hominibus pertinaciter possessa, 
strenue invigilans, sancto restituit loco. atque ut eius memoria in assiduis 
nostrę fraternitatis haberetur orationibus, frater ipsius Iohannes papa ex 
integro pontificale ornamentum cum proprio baculo simili concessit modo. 
universi tandem pontifices omnem eidem canonicam sanxerunt libertatem, 
cunctamque auferentes publicam regum atque pontificum reddibitionem. sacratissimę 
religionis etiam institutores, defensores, cooperatores, principes, 
reges, necnon et imperatores Karolus, Pipinus, Hludovicus, cęterique eorum 
successores, Germani, Salichi Langobardique reges sive imperatores, unusquisque 
secundum temporis posse, sancte Dei genitricis exequentes promissionem, 
venerabili loco innumerabilia prędia sua contulere liberalitate.collatis 
deinde munificentiis hanc dccreverunt libertatem, ut quisquid eorum 
fiscus vel aliqua publica  exactio aliquo modo sperare potuisset, prętaxato 
cęnobio omnimodis non imponeretur. oblata igitur atque offerenda ab omni 
publica functione regum et imperatorum eorumque actionariorum perpetim 
immunia statuerunt. de decimis eodem tenore cuncti decreverunt, quatinus 
ad portam monasterii colligerentur ad pauperum alimonias, qui ibi, iuxta constitutionem 
sanctissimi Thomę abbatis, sancta Dei Genitrice ortante ac ducente, 
constiterant restauratore igitur, venerabilis pontifex, tantorum pontificum 
et regum non aliqua vos persuadeat adulatio infringere velle statuta 
priorum. scimus denique et ratum est, quoniam pontifices et imperatores 
qui statuerunt episcopia, ipsi etiam et monasteria, et quam unicuique decrevere 
oporteret permanere libertas. diffcile quippe est absque labore quoslibet 
vivere, sed divina gratia vario suos dispensat munere. non namque pluribus 
verbis indigent sapientes, ideo vestram honerare veremur prudentiam verborum 
abundantia. quapropter obsecrantes rogamus, sumus enim plus minus 
quingenti vestri oratores, ne aliquorum vos perversa compellat opinio, in 
Dei aliquo modo sevire famulos. pro Dei namque amore vestręque animę 
ceterorumque pontificum, ducum, regum et imperatorum  salute, nullus vos 
amoveat a sancti loci dilectione. neque siquidem putamus impune posse
  |  
  |