pro regno Siciliae, nos ab ipsius regni dominio
vel iure secludit, cum censum ante discordiam,
inter nos et Ecclesiam exortam, absentes,
a regno per officiales noltros, solvi mandaverimus:
prout literae nostrae inter rationes rationalium
nostrorum inventae manifeste declarant:
et quem pro tempore supra dicto, Domino
teste, usque in praesentem diem credimus esse
solutum, praesertim, cum a nobis nunquam
extiterit requisitus. Post discordiam vero
censum eundem consignatum Praelatorum
et publicarum personarum sigillis, apud sacras
aedes deponi mandavimus, et hodie depositus
conservatur. Adparet igitur animosa nimis,
et ampullosa, non minus ex ipsius inflictae
poenae severitate, sententia, per quam Imperator
Romanus Imperii auctoret dominus,
laesae Maiestatis crimine dicitur condemnatus:
per quam ridiculose legi subiicitur, qui omnibus
legibus imperialiter est solutus. De quo
temporales poenae sumendae, cum temporalem
hominem superiorem non habeat, non sunt in
homine, sed in Deo. Spirituales autem poenas,
per sacerdotales nobis poenitentias iniungendas
fore, tam pro contemptu clavium
quam pro aliis transgressionibus, humanisque
peccatis: nedum a summo pontifice,
quem in spiritualibus patrem nostrum et dominum
profitemur: si tamen nos ipse ut filium
debita relatione cognoscat: sed per quemlibet
sacerdotem reverenter accipimus, et devote
|
|