: Chronicon Novaliciense

Pag 62

II


quemadmodum ipsi nuper observabant, veluti hodie faciunt aliquantuli
et ipsi valde perpauci. Erat enim ipse locus ita in circuitu
suo oppido premunitus, ut cum modicis obstaculis possit undique
protegi, aut cum stipitibus, maceriave, vel peribolo. Ergo
ex uno latere rupis excelsa atque saxea preminet, in cuius cacumine
sunt ecclesię a predictis patribus fabricate; ex altera vero
parte, montem excelsum atque nemorosum, nomine Panarium,
qui in sua summitate pascua dicitur retinere uberrima.
Capitulum III. Nam cur hoc feminis illo tempore vetitum
sit ne ad hunc cęnobium accessum aberent, quandoque necesse
est, quantulum cumque pudore abiecto, quippiam enarrare.
Igitur devotissimus vir Deo Abbo patricius antequam tantum
cęnobium, id est Novaliciensem, sua sacra ordinacione institueret,
fuit in eadem civitate monasterium, scilicet Siusina, in
loco cui vocabulum est Urbiano, in quo fuerat prepositus quidam,
contra quem diabolus, insidiator humani generis, sua profana
machinamenta seviter iacens, concupivit etiam, quod nefas
est dicere, formam cuiusdam mulieris. De quo scelere predictus
Abbo altius cum ingemuisset, cepit casus humane fragilitatis, ut
in priori libello dixi, cogitarae dicens non potest tuta fore monachorum
abitacio, si circa urbium vel vicos fiat eorum assidua
conversacio. Tunc mutavit monasterium in ipsa valle Novelucis,
ubi testamentum suum feliciter delegavit, precipiens abbati et
monachis, ut nulla femina nobilis, ignobilis ultra ipsum sacrum
locum audeat pedibus contingere. Relinquens interea in priori
cella aliquantos monachos diuturna religione probatos sub dicione
ipsius loci, scilicet Novaliciensis. In quo siquidem loco,
tam ab ipso, quam etiam ab illius loci abbatibus proibitum sit
semper ibi accessum feminarum, usque quo profanatum est ipsum
locum ultima vice ab impia gente Sarracenorum. Ecce cunctis

Torna all'inizio