substantiis tantum sit suppositum cui nomen imponitur, sed forma a qua imponitur,
scilicet humanitas: illud vero cui nomen imponitur, quod est subsistens in
humana natura, est persona Verbi; et ideo hoc nomen «homo» comprehendit tres
substantias; sed duas ex parte significati, tertiam ex parte suppositi.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod diversitas suppositionis non facit aequivocationem;
sed diversitas significationis.
Ad secundum dicendum, quod Athanasius accipit hominem ex parte naturae
significatae.
Ad tertium dicendum, quod termini in praedicato positi tenentur formaliter, in
subiecto vero materialiter; unde hoc nomen «homo» supponit suppositum aeternum,
quod subsistit in duabus naturis et tribus substantiis; praedicat vero tantum
naturam humanam. Unde si diceretur quod est tantum homo, excluderetur omnis
natura alia ab humana; et propter hoc non conceditur, quod sit homo tantum.
Ad quartum dicendum, quod homo dicitur proprie et simpliciter unitus Filio
Dei: quia dicit id quod unitur, seu coniungitur, scilicet humanam naturam, quae
est quasi pars in hac unione; et id in quo fit unio, scilicet suppositum unum.
|
|