Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 96


frater, revertere, revertere, precor, ad te, et cum accesseris ad servitutem Dei, sta in iustitia et fortitudine,
ne sis, quod absit, de filiis Effrem, qui intendentes arcum et emittentes sagittas convertuntur
in die belli retrorsum, sed potius utaris [et] audacius spiritualis militie cingulo, ubi [ei], qui plus
institerit, imminebit instantius adversitas preliorum. Dominus enim tibi adiutor est et non timebis,
quid faciat tibi homo. Et ego quasi pulvis et cinis post Dominum ad servitia in auxilium tui, ad
utilitatem monasterii tibi commissi pro salute anime mee totum id, quod sum, totum, quod possum,
libenter impendo, libenter offero, dummodo ad nullius muneris speciem, nisi dumtaxat in
orationum suffragiis, circa me ad aliquod genus retributionis intendis. Ad hec, cum dominus S., vir
magni consilii, vir probate fidei, vir note virtutis existat, eius auxilium invoca tamquam patris, cui
volo te credere et reddere sicut mihi.

III 2

Procurato, prout Domino placuit, negotio Capuano nacta occasione de discordia filiorum quondam
P. comitis Celanensis, de qua grandis imminebat turbatio regioni, cum hinc inde multi pararentur
ad guerram, per Marsiam transitum habui et suasi, ne terram turbarent, et quantum licuit et decuit,
institi ad liberandum captivos, super quo comes Riccardus et P., ut dicebant, vestre magnitudinis
litteras expectabant. Comes autem T., qui pro captivorum subsidio satis se devotum et humilem
obtulit ad vestra servitia, probato fideli vestro .. archidiacono Capuano et mihi noluit de captivis
suis sine consilio dare responsum. Ut autem verum fatear: si [ille] quibusdam de suis credit et aliquibus
alienis. de clementia vestra penitus desperaret, quod. ut iuxta conscientiam loquar, non expediret
hominibus regionis nec proposito, quod incepistis pro subsidio Terre Sancte, nec filio vestro,
si remanere deberet in regno. Sane deliberavit ad ultimum, quod premitteret unum de filiis
suis, videlicet .., imploraturus gratiam vestram per ipsum. Ad hec, si placeret in hiis consilium
meum, bona fide consulerem, ut habito pleno et sufficienti de captivorum liberatione contractu,
cum illorum detentio iam vestro non cedat honori, circa predictos vos non multum difficiles exhiberetis
ad veniam propter muita, que circumspectio vestra satis advertere poterit per se ipsam. Porro
de filiis regni sum et libenter commoda regni procuro eo teste, cui omnis voluntas loquitur et omne
cor patet. Inspiret autem Dominus, ut excellentia vestra provideat meliora. Ceterum de Capuanis
adicio, quod, cum inter eos sint quidam iuvenes et forte minus prudentes, qui subito facti ferventes
et honoris regii zelatores sub umbra vestra proprias prosequuntur iniurias et ad graves offensas prosiliunt
aliorum, expedit, si placeret, ut in adventu vestro suspenderetis, quas suscitant, questiones.
Misericordius tamen et decentius crederetur, ut ob illius reverentiam, qui, cum iratus fuerit, non
obliviscitur misereri, illas, que vos tangunt, circa predictos cives remitteretis offensas, memores
quod, si culpa non esset, locum venia non haberet.

Torna all'inizio