Petrus de Vinea: Epistole stravaganti e altri componimenti

Pag 362


Petri: erit tandem ut talis insitio propaginetur in
vitem, quandoquidem ex magisterio judicis quisquis familiariter
legerit acinos, cito certo certius germinabit racemos.
Haec credo pauca sufficiunt, ne scribentis gloria
penes me videatur neglecta, sive quod humiliatur ad veniam,
ubi conscientiam non arguit culpa, sive quod in
verbi cythara patrem filius, sanus languidum, fortis debilem
confortavit. In finibus tamen istis, quia metam sibi
non assignavit epistola, forte gestiens calcibus lascivire,
cogor longius progredi, ne mihi quid inhaereat ex illius
scoria dicti: ubi scilicet durum et impossibile jactitas ut
ad increpanda patris eloquia non exsurgas. Pudet verbi,
quo sibi contrarius pungitur et quisquis post veniam contumeliosus
offertur, praesertim si patrem increpet filius,
quae contumelia non redimitur hirco vel pecude, sed
tanquam crimen maximum, corripitur morte. Et certe si
terrerent plerosque filios tonitrua scripturarum, etiam si
facies eorum patres conspuerent, oculos irreverentiae
non levarent. Redeat igitur ad se filius, et sic secum cognoscet
quod extra se lapsus eum linguae portavit. Hoc
enim rectius esse potuit cordi flebile et oculo lachrymosum,
ne surreptum tibi patrem vana causaretur opinio,
tanquam in te didicerim eventus secernere, ut plauderem
prosperis et terga darem adversis. Die tamen, si recolis,
hujusmodi scholae limina sicubi videris plantis Jacobi
trita? Audeo dicere: poterit in amicis et specialiter in te,
fili mi, de constantia crimen ingeri, sed nunquam mutabilitas
exprobrari. Non credo talem imaginem quod de
me sculpat veritas, etiamsi penes te mens ingeniosa coloret.
Ideoque potuit sequens clausula de cordis atrio non
erumpere, ut irrigationem domesticae vineae translatam
in alias diceret, ex quibus sic lambruscas colligo, quia de
uvis famesco. Amen dico tibi, tales nescio, quanquam ex
lambruscis non semper sit usus sterilis, dum vinum

Torna all'inizio